- JOSEPHUS Iscanus
- JOSEPHUS IscanusPoeta Britannus: claruit sub Ioh. Angolrum Rege, citca A. C. 1210. Archiep Burdigalensis dicirur Ioh. Pitseo in Illustr. anglia Scriptoibus. Aet. 13. Sed nihil tale ex Lelando et Gulielmo Fastregico, Balaeus, Centur III. Seropt. Brisannicorium. Etiam in burdigalensibus Archiepiscopis dehoc, apud Ioh. Chenu Chonol. Epp. Gall. Hist. silentium est; uti et in Chronico Burdigal. Gabrielis Lurbaei. Patria fuit, ut Angli consentiunt. Devoniensis; educatus apud iscanos sive Exonienses: unde ipse de se,—— —— Sine remigis usisNon nosset Memphis Romam, non Indus Iberum,Non Scytha Cecropidem, non nostra Britannia Gallum.Scripsit enim de bello Troiano poema, (quod vulgo inscribitur Cornelio Nepoti) in cuius secunde, Britannos, quos reducis e Britannia Herculis comites putant, interfuisse ait nuptiis Telamonis ac Hesiones. Quod commentum Voss. resellit de Idol. l. c. c. 36.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.